

Liber Tobiae*
Caput 1: Versus 6
Omnia primitiva[ID., ibid.].Videtur obloqui, quod prima decimatio cedebat in usus Levitarum, secunda in necessariis erogandis quando visitabatur templum. Sed tertii anni decimas quas tunc consueverant facere, concedebant pauperibus. Et ideo dicimus omnem illam vel omnes secundas, quia non poterat accedere ad templum timore custodum regis.